anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam
tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius
Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et
Hieroboam
cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos
viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e
contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant
et ad bella fortissimi
stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim
et ait audi Hieroboam et omnis Israhel
num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum
David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum
salis
et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii
David et rebellavit contra dominum suum
congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et
praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat
rudis et corde pavido nec potuit resistere eis
nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini
quod possidet per filios David habetisque grandem populi
multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in
deos
et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas
et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum
quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus
et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii
noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus
sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt
in ordine suo
holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane
et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et
proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos
candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad
vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem
vos reliquistis
ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius
qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite
pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis
expedit
haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias
cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat
exercitu
respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et
post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere
coeperunt
omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis
clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui
stabat ex adverso Abia et Iuda
fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in
manu eorum
percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et
corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium
humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et
vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in
Domino Deo patrum suorum
persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit
civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus
suis Ephron quoque et filias eius
nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem
percussit Dominus et mortuus est
igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores
quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim
filias
reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius
scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo